MISSA PRO ECCLESIA
PRIMUM NUNTIUM
SUMMI PONTIFICIS BENEDICTI XVI
POST CONCELEBRATIONEM EUCHARISTICAM
CUM CARDINALIBUS ELECTORIBUS IN «CAPPELLA SISTINA»
Die XX mensis Aprilis, anno Domini MMV
Venerabiles Fratres
Nostri,
dilectissimi Fratres ac Sorores in Christo,
vos universi homines bonae voluntatis!
1. Gratia copiosa et pax vobis! (cfr 1 Pt 1, 2). Duo animum Nostrum
discordes sensus hoc tempore una simul subeunt. Nam ex una parte humano
turbamento perfundimur et impares Nos sentimus officio hesterno die Nobis
commisso, Successoribus scilicet Petri Apostoli hac in Romana Sede, coram
universali Ecclesia. Ex altera autem parte magnopere animum gratum esse Deo
patefaciendum animadvertimus, qui - sicut in sacra liturgia canimus - gregem
suum non deserit sed eundem per temporum vices ducit, iis agentibus quos ipse
Filii sui vicarios elegit constituitque pastores (cfr Praefatio I de
Apostolis).
Dilectissimi, intimus animi grati sensus propter divinae misericordiae donum
in corde Nostro praeter omnia antistat. Et id arbitramur gratiam esse
peculiarem, quam Decessor Noster, recolendae memoriae, Ioannes Paulus Secundus
Nobis tribuit. Eius videmur firmam persentire manum, quae Nostram perstringit;
subridentes Nobis videmur eius oculos contueri eiusque verba audire, Nobis
peculiari hoc momento destinata: "Noli timere!".
Summi Pontificis Ioannis Pauli Secundi obitus, et subsequentes dies, pro
Ecclesia mundoque insigne fuerunt gratiae tempus. Magnus dolor ob eius excessum
et vacui sensus in omnibus relictus Christi resuscitati opera extenuantur, quae
per concordem fidei, amoris et spiritalis solidarietatis effusionem,
exsequiarum sollemnium attingentis fastigium, diuturno hoc tempore est
patefacta.
Id quidem dicere possumus: Ioannis Pauli Secundi funus experientia fuit
revera unica ubi quodammodo potentiae Dei percepta est per ipsius Ecclesiam
quae cunctos populos magnam familiam efficere vult, per coniungentem virtutem
Veritatis atque Amoris (cfr Lumen Gentium, 1). Mortis hora, suo Magistro
Dominoque figuratus, Ioannes Paulus Secundus suum diuturnum frugiferumque Pontificatum
extulit, in fide christianum populum confirmans, eundem circum se congregans
atque efficiens ut universa hominum familia coniunctiorem se esse sentiret.
Nonne hac testificatione Nos
sustentari sentimus? Nonne incitamentum, quod ex eventu hoc manat,
animadvertimus?
2. Omnem Nostram praeveniens
exspectationem, Providentia divina per Venerabilium Patrum Cardinalium
suffragia Nos, ut huic magno Pontifici succederemus, vocavit. Hoc tempore
mentem Nostram ad id convertimus quod abhinc duo milia annorum in partibus
accidit Caesareae Philippi. Petri verba audire videmur: "Tu es
Christus, Filius Dei vivi" itemque Domini sollemnem confirmationem:
"Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ... Tibi
dabo claves regni caelorum" (Mt 16, 15-19).
Tu es Christus! Tu es Petrus!
Eandem evangelicam scaenam rursus experiri videmur; Nos Petri Successores,
trepidantes Galilaeae piscatoris trepidantia verba iteramus atque intima quadam
animi affectione roborantem divini Magistri promissionem rursus audimus. Si
permagnum est muneris onus, quod debilibus umeris Nostris imponitur, procul
dubio immensa est divina potentia qua inniti possumus: "Tu es Petrus et
super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam" (Mt 16,18). Romae
Episcopum Nos eligens, suum Vicarium Nos voluit Dominus, "petram" Nos
voluit, in qua securi omnes sistere possint. Eum nimirum rogamus ut Nostrarum
virium egestati subveniat, ut animosi simus et fideles eius gregis Pastores,
usque Spiritui inspiranti obsequentes.
Hoc peculiare ministerium sumus
ingressuri, ministerium scilicet ‘petrinum’, universali Ecclesiae
destinatum, humiliter Dei Providentiae manibus Nos permittentes. Ante omnia
Christo Nostram totam fidentemque adhaesionem renovamus: "In Te,
Domine, speravi; non confundar in aeternum!".
Ex vobis, Venerabiles Cardinales
Fratres, grato animo ob Nobis significatam fiduciam quaerimus ut Nos precatione
necnon constanti, actuosa prudentique cooperatione sustentetis. Ab omnibus
quoque in Episcopatu Fratribus flagitamus ut precatione et consilio Nobis
adsint, ut Servus servorum Dei vere simus. Quemadmodum Petrus ceterique
Apostoli Domini voluntate unum efformarunt Collegium apostolicum, eodem quidem
modo Petri Successor et Episcopi, Apostolorum successores, - id Concilium
firmiter confirmavit (cfr Lumen gentium, 22) -, inter se arte coniuncti
esse debent. Collegialis haec communio, licet diversa sint munera officiaque
Romani Pontificis et Episcoporum, Ecclesiae et unitati in fide omnium
credentium inservit, unde maximam partem pendet in huius temporis mundo
evangelizationis operae efficacitas. Hanc eandem semitam, in qua Venerabiles
Decessores Nostri ambularunt, calcare quoque Nos volumus, universo mundo
praesentiae vivae Christi de proclamatione tantummodo solliciti.
3. Nostros ante oculos Ioannis Pauli
Secundi Pontificis potissimum obversatur testimonium. Animosiorem, liberiorem
iunioremque Ecclesiam relinquit, Ecclesiam scilicet quandam quae, ad eiusdem
doctrinam et exemplum, tranquille praeteritum tempus contuetur quaeque futurum
aevum haud timet. Per Magnum Iubilaeum ea in novum est ingressa millennium
gerens manibus suis Evangelium directum ad hodiernum orbem per iteratam
lectionem magna cum auctoritate Concilii Vaticani Secundi. Iustissima quidem de
causa Pontifex Ioannes Paulus Secundus Ecclesiae in Concilio illo demonstravit
indicem seu ut dicitur quasi "nauticam pyxidem", qua in vasto mari
tertii millennii dirigeretur (cfr Litt. Ap. Novo
millennio ineunte, 57-58). In suo spiritali quoque Testamento scripsit:
"Persuasum mihi habeo advenientes homines diutius etiam quaedam sumpturos
ex divitiis illis quas hoc Concilium saeculi vicesimi nobis est elargitum"
(17.III.200).
Nos quoque propterea munus ingredientes quod est proprium Successoris Petri,
firmam certamque voluntatem declarare volumus Concilii Vaticani Secundi
continuandi exsecutionem, Praegredientibus Decessoribus Nostris, atque in
fideli perpetuitate duorum milium annorum Ecclesiae traditionis. Hoc ipso anno
conciliaris congressionis conclusae recoletur memoria anniversaria quadragesima
(die octavo mensis Decembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto).
Annorum decursu Concilii Documenta hodierni temporis haud amiserunt vim; immo
eorum doctrina pro novis Ecclesiae praesentisque societatis globalizatae, ut
aiunt, postulationibus admodum evadit apta.
4. Quadam cum significatione Noster Pontificatus incohatur, dum peculiarem
Annum Eucharistiae dicatum vivit Ecclesia. Nonne provida in haec temporum
convenientia indicium quoddam est percipiendum, quod ministerium notare debet
cui sumus vocati? Eucharistia, vitae christianae cor ac Ecclesiae
evangelizantis fons, necessario permanentem mediamque partem constituit et
fontem petrini ministerii, Nobis commissi.
Eucharistia continenter Christum
resuscitatum efficit praesentem, qui nobis pergit se tradere, nos vocans sui
Corporis Sanguinisque ad mensam communicandam. Ex eius plena communione aliud
quiddam Ecclesiae vitae oritur, communio videlicet in primis inter omnes
Christifideles, nuntiandi Evangeliique testificandi munus, in omnes, potissimum
in pauperes parvulosque, caritatis ardor.
Hoc anno idcirco singulari modo celebranda erit Sollemnitas Corporis Domini.
Praeterea media pars Eucharistiae erit mense Augusto in Die Mundiali Iuventutis
Coloniae et mense Octobri in Coetu Ordinario Synodi Episcoporum quae versabitur
in argumento: "Eucharistia: fons et culmen vitae et missionis
Ecclesiae". Ab omnibus propterea rogamus ut proximis mensibus amorem
pietatemque erga Iesum in Eucharistia multiplicent ac fortiter et luculenter
fidem suam declarent in realem Domini praesentiam, imprimis per sollemnitatem
et rectitudinem celebrationum.
Id peculiarem in modum a Sacerdotibus postulamus, quibus nunc magnus Nostri
animi affectus dirigitur. Sacerdotium quippe ministeriale in Cenaculo una cum
Eucharistia enatum est, quemadmodum saepenumero confirmavit Decessor Noster
Ioannes Paulus Secundus, veneratae memoriae. "Sacerdotalis exsistentia
peculiari titulo «eucharistiam formam» habere debet": sic in novissima
Epistula in Feria V in Cena Domini scripsit (n. 1). Ad id propositum multum
confert ante omnia celebratio quotidie devota sacrificii eucharistici, quod est
veluti centrum vitae ac missionis cuiusque sacerdotis.
5. Nutriti atque sustentati
Eucharistia ipsa catholici necessario se impelli sentiunt ad plenam illam
unitatem quam in Cenaculo Christus tam vehementer exoptavit. Petri itaque Successor se debere novit
recipere hoc supremum Magistri Divini desiderium in se et quidem peculiari
modo. Etenim officium illi est concreditum confirmandi fratres (cfr Lc
22, 32).
Plena propterea conscientia
ineunte ministerio suo intra Ecclesiam Romanam quam Petrus suo irrigavit
sanguine, hodiernus ipsius Successor accipit tamquam primarium quoddam munus ut
laboribus nihil parcens det operam restituendae plenae visibilique unitati
omnium Christi discipulorum. Haec est eius voluntas, hoc ipsius etiam
obstringens officium. Sibi enim conscius est, ut hoc obtineatur, non sufficere
bonorum sensuum declarationes. Solida opera postulantur quae animos
penetrent atque conscientias excitent, unumquemque ad illam interiorem
conversionem permoventia quae est fundamentum omnium progresuum in oecumenismi
via.
Pernecessarius est dialogus theologicus pariterque poscitur investigatio
causarum historicarum in quibusdam consiliis iam pridem captis. Magis tamen
urget illa "memoriae purgatio" totiens a Ioanne Paulo Secundo
commemorata, quae sola homines disponere potest ad plenam Christi veritatem.
Coram eo, Supremo videlicet Iudice omnium viventium, quisque nostrum sistere
debet conscius se aliquando rationem reddere ei debere omnium quae fecerit et
omiserit de permagno bono plenae et visibilis unitatis omnium eius
discipulorum.
Hic Petri Successor illa interrogatione patitur se etiam in prima persona
interpellari paratusque est ad ea omnia efficienda quae potuerit ut principalem
oecumenismi causam promoveat. Decessorum suorum vestigiis ingressus plane
provehere in animo habet omne inceptum quod opportunum videri possit ad
consortium et consensum adiuvandum cum diversarum Ecclesiarum et Communitatum
ecclesialium legatis. Ad eos
immo vero etiam hac data opportunitate fervidissimam suam mittit in Christo
unico Domino universorum salutationem.
6. Hoc temporis momento
repetimus nostra memoria inestinguibilem experientiam quam omnes habuimus in
morte et exsequiis Pontificis complorati Ioannis Pauli Secundi. Circa exuvias
mortales eius in nuda terra repositas Capita Nationum conglobata sunt, homines
cuiusvis socialis ordinis ac praesertim iuvenes in memorabili affectus et
admirationis amplexu. Fidens
ad illum respexit orbis totus. Multis quidem visa est haec intenta
communicatio, propagata usque ad orbis fines per communicationis socialis
instrumenta veluti chorus ad Pontificem directus et auxilium expetens pro
hominibus nostri temporis qui dubiis timoribusque conturbati sua interrogant de
aetate ventura.
Ecclesia horum dierum in se
conscientiam renovare debet sui officii hominibus iterandi vocem eius qui
dixit: "Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris,
sed habebit lucem vitae" (Io 8, 12). Suum ideo ministerium
suscipiens Pontifex novus probe intellegit opus suum esse ut refulgere sinat
coram viris ac mulieribus hodiernis Christi lucem: non suam, verum Christi
ipsius lucem.
Haec omnia cogitantes appellamus
omnes, etiam illos qui alias sequuntur religiones vel qui solummodo
responsionem conquirunt interrogationi fundamentali de exsistentia humana
necdum eam invenerunt. Simpliciter atque amanter omnes alloquimur ut iis
confirmemus Ecclesiam velle cum illis dialogum apertum sincerumque componere
dum verum quaeritur hominis ac societatis bonum.
A Deo flagitamus unitatem
ac pacem hominum familiae et declaramus catholicos omnes paratos esse ad operam
adiutricem suam conferendam in verum progressum socialem qui dignitatem omnis
hominis revereatur.
Viribus Nostris non
parcemus neque studiis ut magnae spei dialogum prosequamur a Nostris
Venerabilibus Decessoribus incohatum cum diversis culturis ut ex mutua
comprehensione condiciones melioris venturi temporis omnibus oriantur.
Nominatim cogitamus
adulescentes. Ad eos qui fuerunt interlocutores praecipui Pontificis Ioannis
Pauli Secundi extenditur peramanter amplexio Nostra, cum exspectamus, si
placuerit Deo, dum eos Coloniae conveniamus proximo nempe Mundiali Iuventutis
Die. Vobiscum - carissimi
adulescentes - qui estis futura aetas et Ecclesiae totiusque mundi spes,
pergemus colloqui et exspectationes vestras exaudire unde possimus adiuvare vos
ad altius usque Christum viventem cognoscendum qui sempiternus est Iuvenis.
7. Mane nobiscum, Domine!
Invocatio haec, quae argumentum principale efficit Epistulae Apostolicae
Ioannis Pauli Secundi pro Eucharistiae Anno, est etiam precatio quae sua sponte
Nostro surget ex animo, dum comparamus Nos ad ministerium illud incipiendum in
quod Christus Nos advocavit. Ei Nos, sicut Petrus, quoque fidelitatem
Nostram sine ulla condicione promissam renovamus. Ei uni servire cogitamus
Nosque totos eius Ecclesiae ministerio devovere.
Ut haec suffulciatur promissio maternam deprecationem Mariae Sanctissimae
invocamus, cuius in manibus tum praesens tum futurum tempus Personae Nostrae
atque Ecclesiae reponimus. Intercedant
deprecatione pariter sua sancti Apostoli Petrus et Paulus, ceterique caelites
universi.
His cum affectibus vobis,
Venerabiles Cardinales Fratres, singulis qui huius ritus sunt participes nec
non omnibus qui per televisionem et radiophonium sequuntur, amantem Nostram
Benedictionem impertimur.
Copyright
© Libreria Editrice Vaticana